Hľadaný výraz: Mt 19,23-30; Mk 10,23-31; Lk 18,24-30; Lk 22,28-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”. 26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”. 27 Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”. 28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”. 28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”. 29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.

24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”. 28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”. 29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”.

28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

1

mail   print   facebook   twitter